domingo, 16 de noviembre de 2008

DE COPIA VERBORUM (NOVATUM)

Forte fortuna mihi venit usu ut optimum librum reperirem latinitati vivae exornandae causa. Liber est nuncupatus "de duplici copia verborum ac rerum" a Erasmo Roterodamo composito atque discipulis destinatus ut ditent et dilatent latinitatem ac varientur dicendi formulas diversis figuris, ne quicumque illos legat audiatve parca latinitate instructos afficiatur taedio. Quae cum ita sint, lustrat Erasmus locos et argumenta et praebet eloquia et dictiones ad ea aptas.

Exempla afferam ex eo libro recepta:

FRUCTUS. CAP CXXXIII

"Magnum ex ea re fructum retulit". "Cepit emolumentum". "Lucrum reportavit". "Sensit commodum". "Commoditatem demessuit". "Collegit utilitatem" "Frugem accepit" "Lucrum fecit" "compendium paravit" "ea res illi frugifera fuit","fuit emolumento", "fuit commodo", "fuit usui". "Ex ea legatione messem opimam messuit".

IMPUDENTIAE CAP. CXXXXIII

"Nihil pudet". "Depuduit", "depuditum est". "Dedicit pudorem". "Oblitus est pudoris". "Dedicit pudescere". "Nescit pudescere" "Exuit pudorem". "Perfricuit faciem". "Nihil habet oris","nihil frontis". "Quo ore?" "Qua fronte?"

Non me latet nonnullos vestrum hoc libro gavisuros atque obiter ampliore latinitate munituros esse. Xaverius noster, struenissimus Latinitatis vivae cultor catalaunicus, nobis misit inscriptionem situs, quo commodius legamus litteras erasmianas. Gratias tibi pro benevolentia agimus quam plurimas.

http://books.google.es/books?id=ANAIAAAAQAAJ&pg=PA133&dq=de+copia+verborum&as_brr=1#PPA1,M1

sábado, 8 de noviembre de 2008

DE LEXICO FORCELLINI

Hac pagina interretiali depromi possunt dui tomi ex optimo lexico "Forcellini" gratuito.
Hic reperies tomum secundum
http://books.google.com/books?id=ZRlXAAAAMAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_book_other_versions_r&cad=1_0#PPA1,M1

Hic tomum tertium

http://books.google.com/books?id=6BhXAAAAMAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_book_other_versions_r&cad=1_0


Tantum reliquum est ut inveniamus tomum primum. Nescio an hic potest deonerari. Pro dolor, hic solvendum est pro unoquoque scapo. Attamen ipse nondum neque hanc viam exploravi, neque, utrum tutum sit, liquet. Attamen, quod numeremus pecuniam pro optimo lexico Latino, forte operae pretium sit.

http://rapidshare.com/users/X6FCU7in

Si quid novi de primo tomo inveniendo scitis, facite me certiorem, quaeso, ut haec palam faciam in diario interretiali.

sábado, 23 de agosto de 2008

TRANSMISSIO TELEVISIFICA LATINE

Die XXIII mense Augusto hora VII vespertina et viginti minutae anno MMVIII transmissio televisifica omnino Latine emissa fuit a statione Germana 3 sat. Hic potestis videre pelliculam interretialiter. http://www.3sat.de/mediathek/mediathek.php?obj=9250&mode=play

martes, 27 de mayo de 2008

ACROASIS LATINA VALLISOLETANA (PELLICULA)

Rodericus Portella et Societas Latina Vallisoletana invitaverunt Aloisium Miraglia et Robertum Carfaglia ut orationem Vallisoleti in auditorio facerent de lingua latina docenda . Ecce est utriusque acroasis per programma youtube. Omnes voces sunt latinae exceptis paucissimis verbis Hispanice prolatis in parte prima . Enuntiatio eorum est more italico translaticio, illi vero expedite locuntur ex tempore.
http://es.youtube.com/watch?v=MYl4IbRECTM (pars prima)
http://es.youtube.com/watch?v=SZLdGRH0rV0&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=1 (pars secunda)
http://es.youtube.com/watch?v=3pWzELhC5e8&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=2 (pars tertia)
http://es.youtube.com/watch?v=L2lL9_W_OpI&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=3 (pars quarta)
http://es.youtube.com/watch?v=MLZSn52nsFQ&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=4 (pars quinta)
http://es.youtube.com/watch?v=LOGNtAuzeq4&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=5 (pars sexta)
http://es.youtube.com/watch?v=LOGNtAuzeq4&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=5 (pars septima)
http://es.youtube.com/watch?v=LOGNtAuzeq4&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=5 (pas octava)
http://es.youtube.com/watch?v=WXcSA3l0cdc&feature=PlayList&p=62442C33405FFE4F&index=8 (initium Roberti Carfanei)

miércoles, 19 de marzo de 2008

DE COETU MENSIS MAII

Veneris die XXIII mense Maio hora sexta et dimidia habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Utramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

martes, 11 de marzo de 2008

DE VERBIS A FRANCISCO GOYA PROLATIS

Franciscus Goya dixit et picturam quamdam intitulavit: "El sueño de la razón produce monstruos", quod converti potest in Latinum sic, somium rationis monstra facit , aut sic, somnus rationis monstra facit. Animum vero meum in parte prima collocavi in disputatione apud Gregem Latine loquentium.


Equidem multi philosophi crederunt iam per doctrinas suas iam excutiendo superstitiones fieri possit ut humanitas purgaretur a erroribus et praeiudiciis veteribus et aditus ad humanitatem aequiorem atque iustiorem dari possit. Attamen hae mentes pessimos effectus consecuti sint ubi praevaluerint. Revera saeculo XVIII philosophorum mentes, qui dicuntur "illustrati" animos moverunt et aliquatenus instillaverunt ea, quibus a rerum novarum fautoribus usi sint, qui multos obtruncarunt ex novo ingenio, nempe "guillotine".
Carolus autem Popper eo tendit et longius in suo libro "societas aperta et eius inimici", qui eos taxat philosophos, ex quibus doctrinis devenire liceat ad societates tyrannicas et libertate carentes. Sic non tantum incusat huius criminis philosophos praedictos sed etiam in Platonem et Hegelium signa infert ac invehitur. Fortassis immodice et crassius meo quidem palatu arguit illos philosophos horum criminum, cum tantum alter candidus de rebus politicis esset, qui paene adduxerit suam salutem ad extremam perniciem ex his cogitationibus theoricis in Sicilia , alter potius esset metaphysicus quam rerum novarum agitator ac maquinator , et haud parum mysticus. Fortasse nimium valuit fascismi experientia ac notitia iniquitatis nationum sovieticarum ac eorum satellitum in Popper ad libertates ut sic tolleret rem in maius, ut diximus.
Porro talis "Schola francofortiensis" philosophiae ex Adorno, Horkheimer, Benjamin et aliis, qualis marxista in eo est, quod emancipationem humanam studet. Attamen veretur ne gignantur nova monstra ex suis mentibus. Ad hoc vitandum sibi consistitit denuntiare omnigenas iniquitates ac labores humanas, in summa dicere quid sit homini malum, sed numquam proferre quid sit bonum et virtus. Hanc doctrinam suam appellaverunt "dialecticam negativam", quae in eo cum "teologia negativa" aliquid negotii habet, cum ea dicere quid sit Deus non audeat, verum solum quid non sit sustineat.

viernes, 29 de febrero de 2008

IN PATRIS CAELESTIS EICHENSEER MEMORIAM

En igitur quae de Caeleste Eichenseer et in suam memoriam die XVI mense Februario ad Gregem Latine Loquentium http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/exempla.htm misit Victorius Ciarrocchi, cui firma erat amicitia coiniuctus. Requiescat in pace.

Ubi nunc sis, reverentissime Pater Caelestis Eichenseer, equidem nescio. In loco autem, qui Paradisus dicitur et eis reservari hominibus putatur,quorum praeclara incepta D.O.M. sempiterne honestanda decreverit, Te iuremeritoque collocatum credo, non modo quod in litteris et haud dubie in virtutibus quoque colendis vitam totam degisti, sed maxime quia pro Latinitate tot tantaque fecisti, quot quantaque pauci, immo paucissimi viri vel doctissimi superiore saeculo fecerunt. Ab anno enim 1965, quo primum fasciculum commentariorum 'Vocis Latinae' inscriptorum edendum curasti,etiamsi huic incepto Tuo laudabilissmo multi homines minime confiderent,usque ad tristem huius mensis diem quartum nigerrimo, saltem si tuorum animum discipulorum inspexeris, lapillo signandum, acri semper ingenio atque doctrinâ summâ Tumet praeditus, in illud studium indesinenter incubuisti, ut Latinitas viveret ac floreret [sed etiam 'vivat et floreat' ni fallor scribere
licet, quia exitus inceptorum, quae C. E. peregit, et in aetatem hanc nostram
redundant. Hac autem de re synctatica sequere, quaeso, consilium Iosephi nostri,
qui me doctior est]. At omnes fere discipuli Tui,qui Te non fucatis verbis, sed vero laudant (de aliis Latinitatis cultoribus loqui nec possum nec volo), nunc dolent atque ingemiscunt quod vocem Tuam non iam audient aliisque symbolis Tuis in futurum carebunt.Nihilominus hereditatem tam amplam tradidisti, ut ex ipsa nemo fortasse erit quin uberrimos, dummodo velit, percipiat fructus. Longum enim est milia et milia paginarum, quas de innumeris rebus Latine conscripsisti, vel breviter attingere. Libros insuper composuisti, qui veluti petrae angulares totius Latinitatis manebunt praesertimque illius, quam Tumet 'vivam' primus-
ni fallor- etiam adversus nonnullos philologos linguam Latinam mortuam inepte putantes, appellare non es verecundatus. Nam inter multiplicia merita Tua, Caelestis praestantissime, illud plurimi est faciendum, quodfacile intellegitur e verbis ad Te spectantibus hisce: "ab anno 1940 gymnasium humanisticum Dilinganum, ab anno 1941 humanisticum gymnasium Cambodunense [= Kempten] frequentavit. Iam illo tempore, ut ipse narrare solet, linguam Latinam plurimum amavit atque cum magistris condiscipulisque Latine loqui conatus est", ut Sigrides Albert, fidelissima discipula et cooperatrix diligentissima Tua, rettulit in libro c. t. 'Latine sapere,agere, loqui/ Miscellanea Caelesti Eichenseer dedicata' (Saraviponti, 1989,p. 209). Quo quidem libro eae symbolae continentur, quas nonnulli homines docti scripsere ut dies natalis Tuus sexagesimus quintus eo anno condigne celebraretur. Atque linguam Latinam non sicut oblectamentum ludumve luxumve coluisti, sed veluti "humanitatis cibum", ut cum Cicerone dicam ('De fin.bon. et mal.', L. V, 19, 54) atque veluti patrimonium quarundam EuropaeCivitatum pretiosissimum ideoque perdignum quod servetur. Praeterea seminaria
'Latinitatis vivae', quae postea alii viri docti imitati sunt, anno 1973 Tu primus instituisti.Ipsaque seminaria, quibus pluries interfui, usque ad annum 2007 sapienter ac liberaliter moderatus es. Nam ad Te magistrum excellentissimum nemo accedere solebat, quin gratulabundus abiret: Tua minime intererat scire utrum Cornelia Titiusve fidem catholicam profiteretur; unicuique hominisive catholico sive lutherano sive baptistae sive muslimo sive atheo agnosticove patebant ea seminaria, quae bis terve quotannis moderari solebas. Unum Tibi cordi erat: ut pro suis quisque viribus Latinitatem coleret. De omnibus rebus coram Te loqui licebat, i. e. de rebus sacris deque profanis, quin etiam profanissimis. Quod- expertus dicam- aliis inseminariis minime licebat et, quoad scio, non licet. Primo cuiuslibet seminarii die aliquid quaerere solebas ex participibus, ut eorum quisque dese aliquid referret; animo paterno saepeque hilari errores nostros corrigebas, ut ex hoc patet exemplo: cum olim sermocinatio de sponsalibus esset deque matrimonio, ideoque utrum oporteat necne feminae matrimonium ineant statu virginali praeditae, et discipula quaedam se ipsam "nondumvirginem" esse fateretur, "Ecquando- quaesisti- virgo eris?". Discipulaerubore suffusae aliisque participibus subridentibus postea differentiam inter 'nondum' et 'non iam' clare explicasti. Inter sermocinationes, quas Tecum habui, illa animo infixa est meo, quae anno 2001 in seminarioHelvetico fuit de pellicula cinematographica c. t. 'Gladiator': cuiusquidem spectaculi Tu egoque nonnullas imagines (sicut illam, qualegionarii "acie Romane instructa" irruentes repraesentantur, ut ipsisverbis Tuis utar) laudavimus et Maximum, Romanorum ducem, suos equites exhortantem ne mortem timerent, eodem sumus animo eademque mente admirati.Dum autem Te adloquor, Caelestis dilectissime, me coram gregalibus quoquesodalitatis illius interretialis, cui nomen 'Grex Latine loquentium',scribentem oblivisci non possum. Illi autem sodales spectatissimi, quos Hermannus sive Agricola Gottschewski, et is Germanus, prudentissime moderatur, vel eorum aliqui, haec verba mea a vero aberrare forsitan putent. Attamen Tu probe scis quanti veritatem equidem faciam. Quare nullam erga Te illatam iniuriam fore spero, si recorder aliquos fuisse et esse Latinitatis cultores, quibus Tuum scribendi genus parum placuerit et placeat, utpote quod nimis Latinitatem Christianam redoleat. Cum hisce hominibus, qui scripta Tua 'naso suspendunt adunco', hodie disceptare nolo:me defensore sane haud eges. Potius verba Tua rescribam haec: "Deinde post antiquitatis auctores Latinae descendendum est ad scriptores mediaevales,quorum quidem verba novata non omnia sunt eiusdem qualitatis, tamen ibi quoque permulta perutilia sunt satisque Latina. Humanistae autem quidam non raro Ciceronianismo nimis anxie nimisque timide ita inhiabant, ut verba non Ciceroniana fere omnia excluderent ab usu. Sed temporibus posterioribus scriptores rerum et doctrinarum coeperunt fines terminosque nimis angustos vocabularii aureae Latinitatis dilatare et excedere atque aliunde, quantum condiciones ferebant et necessitas, verba vocabulave rebus novis idonea assumpserunt vel cautissime nova finxerunt, quamvis iidem essent praecepta synctatica Latinitatis aureae nullatenus obliti", quae leguntur in symbola Tua c. t. 'De subtilitate sive perfectione Latinitatis temporum post humanisticorum'; quae quidem symbola libro continetur 'Acta Treverica 1981' inscripto (Domus editoria Rainardi Brune, Leichlingae, a. 1984;sententiae, quas rescripsi, leguntur in pp. 205-206). Saepeque admonuistine quis illam generum scribendi tripartitionem neglegeret, quae ipsis auctoribus Latinitatis classicae iam perbene nota fuerit, quaeque doceat tria esse genera scribendi, nempe 'sublime', quod orationibus aptum sit sollemnioribus, 'medium', quod in libris et tractatibus adhiberi oporteat,denique 'tenue' illud seu 'exile' genus, quo homines in colloquiis et inepistularum commercio uti soleant. Nam in prooemio libri qui 'LatinitasViva- Pars lexicalis' inscribitur (Saraviponti, 1981), cum alia tum scripsisti haec: "Studebamus autem bonam Latinitatem servare, quae non solum apud auctores aureae Latinitatis invenitur, sed etiam apud alios scriptores, quamquam Cicero et Caesar et quadamtenus Livius semper habendi sunt pro auctoribus praestantissimis atque singulariter exemplaribus. Sed sunt multae materiae multaeque quaestiones, quae ab illis non tractantur.Vera igitur Latinitas non concluditur limitibus artissimis et angustissimis aetatis Ciceronis Caesarisque, sed in immenso campo litterarum Latinarum saeculorum multorum deprehenditur" (p. I). His verbis Tuis nihil equidem addo. Silentio autem praetereundum non est illud publicum insigne, quod apud Vos Germanos 'crux meritoria primae classis' vocitatur quodque anno 2001 Tibi iure meritoque adtributum est. Sed ad huius adlocutionis finem mihi est pergendum. Quam tamen non concludam antequam Tibi gratias agam ex animo gratissimas et singulares et ineffabiles quod mecum saepe colloquium numquam recusasti; quin etiam non raro mihi et privatim respondisti, ut documento est epistula haec, quam si adhuc caram, carissimam posthac servabo, quamque totam transcribam: <"Die 23. 8. 1990. P. CaelestisEichenseer Victorio Ciarrocchi Pisaurensi Sal. Pl. D. Epistulâ Tuâ periucundâ modo allatâ plurimum gavisus ilico Tibi respondere volui. Plurimum autem etiam gavisus eram, quod seminario Vestendensi interfuisti,ubi tot sententias singularitate insignes scientissime protulisti. Porro gaudeo, quod salvus et incolumis in Italiam revertisti. Spero autem fore,ut per occasionem aspectum Tuum revideam. Ceterum gratias plurimas, quod mihi illius operis Pii II paginam misisti benignissime photocopiatam. Interrogasti autem etiam, quid sibi vellet illud "Spagyricorum Principia".Hac in re velim scias haec: spagiria,-ae f. = alchimia (est ergo vocabulummediaevale); spagiricus,-a, -um = alchimisticus,-a, -um; spagirus,-i m.=alchimista,-ae m. Itaque "Spagyricorum Principia" sunt doctrina fundamentalis alchimiae sive alchimistarum, ut legitur:...a Turba ALCHIMISTARUM. Hoc paucis verbis Tibi statim explicare volui. Deus TeTuosque tueatur annis innumeris! P. C. Eichenseer [haec obsignatio stilographo est exarata]. Dabam Saraviponto die 23° m. Aug. anno 1990°">.Vale, Caelestis dilectissime, et fac ut saltem illi, qui Te cognoverunt Tuâque doctrinâ et humanitate fruiti sunt, operam Latinitati fovendae acprovehendae continenter navare cupiant atque ut hereditate Tua pretiosissima aliquatenus digni sint seu non omnino indigni. Mihi denique ignoscas velim, quaeso, si confuse sum Te adlocutus. Cuius autem rei en causa: Te illacrimor, sed frustra. Victorius, Tibi addictissimus Tuique semper memor.

.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-Pisauri, a. d. XV Kal. Mart. a. MMVIII p.Chr.n./ a. MMDCCLX a. U. c.********************************************************
Vivitur ingenio, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius).--------------------------------------------------------Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.*********************

jueves, 28 de febrero de 2008

RECTIFICATIO DE SEMINARIO BIATIAE

"Culturae classicae" societatis moderatores conventiculi Biatiae programma mutaverunt ita ut Davidem Morgam a illo amoverint pro Roberto Carfagio, qui novos opes didascalicos monstrabit, qui in opere "lingua latina per se illustrata" insunt. Ille, qui adhuc fere in tenera aetate agit, iuvenium dissertissimus omne in terrarum orbe ex tempore loquens rite habetur. Nimirum igitur cum inter Aloysii Miraglia discipulos adnumerandus sit. Itaque gradatim complura ac maxima munera in dies apud eum suscipit, quod illum pro tantis sui ingenii viribus decet.

(videte commentatiunculam " de conventiculo a cultura classico instituto" inferius)

domingo, 17 de febrero de 2008

DE CONVENTICULO A CULTURA CLASSICA INSTITUTO

a die XI usque ad diem XIII mense Aprile conventus magni momenti habebitur Biatiae (Baeza) a consociatione "cultura clásica" institutus. In eo verba facient homines clarissimi et qui in magno nomine et fama sunt in Latinitatis vivae orbe, scilicet Aloysius Miraglia, Andreas Fritsch et David Morgan. Ille fortassis est facundissimus latine dicendo et doctrina praeditissimus, alter auctor in Germania ad res didascalicas ducitur et denique alter est homo qui Lexicon de rebus hodiernis confecit, sed non ex verbis a ipso fictis sed ex verbis usitatis a scriptoribus classicis et a cultoribus hodiernis. Aliae acroases proferentur Hispanice. Vos omnes, ut adveniatis, moneo. Adiunxi infra oratorum indicem et inscriptionem culturae classicae.

http://www.culturaclasica.com/jornadas2008/programa_jornadas_culturaclasica_baeza.pdf

http://www.culturaclasica.com/

miércoles, 6 de febrero de 2008

DE PRAEMIO NOBIS CONCESSO

Cum societates televisificae aliquo premii et meritii sibi concesso clamare clara voce palam, ut mos inter singulas est, solent, conquerimur. Mea non refert, dictitamus. Nunc vero minima victoria nobis reportata, proclamandum est nobis, cum hic situs, potius chartaceus interretialis, inceptum privatum ad linguae vivae fautores ac amicos accomodatum sit. Itaque amicorum nostra interest, ut opinor. Equidem, cum ex paucorum numero loquentium Circuli nostri et ceterorum gregium rite nos invicem appellari audemus amicos , proinde dedecoris nihil sit facere eos participes adeo nobis familiares de succesibus nostris. Situs enim appellatus CUMAS ( http://www.cvmas.org/enlace.php?id=43 )administerii educationis auspiciis mox statuit nostram paginam esse praestantissima apud eos mense Ianuario. Sic nos tam humiles honoraverunt ex industria et opera. Nosmet, tametsi parem non esse nos huic provinciae ducimus, et hoc beneficium magis ad scopum nostrum , quod latinitati in Hispaniae capite faveamus, quam ad lautitiam paginae aut latinitatis nostrae referimus, tamen gratiam habemus illis, qui hoc consilium ceperint, atque idem nostris sodalibus, qui opem nobis tulerint in conformando nostrum chartaceum, Sandrae Camacho et Ferdinando Mora . Spero fore ut huius incitamenti ac praeconii causa vestri in nos plures homines latine loquendi cupiditate accensi nos noscant et adveniant ad coetus nostros (die IX mense Februario erit proximus. Videte infra.)

miércoles, 23 de enero de 2008

NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM

Hic liber prelio anno MDCCXLI datus, qui a Ludovico Holberg, Dano, conscriptus fuit. Litteris autem fabulosis, sive libris scientiae commenticiae inest ac pro illo aevo res illic agitatae nos movent atque quasi frangunt. Etenim Nicolaus, persona huius libri praecipua in medium orbem decidit ubi mulieres regunt et imperium habent. Hoc opus, ut ita dicam, utopicum difficultatis aliquid sibi in prima editione adduxit in Dania propter has cogitationes novas inusitatasque.

Fabulam , qua vos delectatum iri mihi persuasum est, deonerare aut legere poteritis hic. http://www2.kb.dk/elib/lit//dan/holberg/klim/

Rudgerio Niels, homine doctissimo, cuius mentio in hanc fabulam incidit in colloquio mox habito, gratias quam plurimas ago.

lunes, 14 de enero de 2008

Pro linguae latinae usu

Modo cum Iarcio nostro Gaditano locuti sumus per programmate skype et ille semper sermoni Latino devotissimus nos de libro "pro linguae latinae usu" admonuit. Ad amussim mihi haec de eo libro protulit Iarcius:

"Lectu enim dignissima mihi videtur non solum propter solida atque graviora argumenta, sed etiam propter sublime dicendi genus puro atque integro sermone exhibitum

Auctor ejus est Hendrik Constantijn Cras, natione Hollandus, et orationem habuit ineunte saeculo undevicesimo"

Equidem ex orationibus a doctissimis Latine prolatis compositum est opus.


http://books.google.com/books?pg=RA1-PA4&dq=pro+linguae+latinae+usu&id=J10FAAAAQAAJ&as_brr=1#PPA39,M1