miércoles, 2 de febrero de 2011

DE SATURNI DIEI V MENSIS FEBRUARII COETU

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione adtuli partem probationis ad cooptandos interpretes Latinos Rei publicae nostrae, qui mihi benevolenter noster Alosius L. miserat, Haec pars, agebatur de re iuridica, videlicet de testamentis. Revera inter nos convenit, aliquas spinas ac difficultates inesse fragmento allato.

Etiam noster Iosephus adtulit librum in quo aliquas sententias Latinas miras et lepidas apparent. Ex quibus haec exscripsi:

Malo malo malo, totum percurrere Pontum, quam edere mala mala malis malis.

(Prefiero recorrer el Ponto en un mástil malo a comer manzanas podridas con las mejillas enfermas)

Cane decane, canis? Sed ne cane, cane decane, de cane; de canis, cane decane, cane.

(OH viejo encanecido, ¿cantas? No cantes, viejo venerable, acerca de un perro; canta, viejo encanecido, acerca de las canas)

Ave, ave, aveo esse aves.


RES SOLITAE DE NOVO COETU
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE V MENSE FEBRUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

1 comentario:

Idiomas del planeta dijo...

Excelente blog, por eso lo he añadido a mi blog de idiomas, con más de 350 enlaces a webs y blogs de idiomas con: cursos, diccionarios, editoriales, periódicos... si alguien tiene una web o blog de idiomas, puede entrar, comentar y dejar su enlace, que añadiré con sumo gusto.
idiomasdelplaneta.blogspot.com/