jueves, 17 de marzo de 2011

DE COETU IN XIX DIE SATURNI MENSE MARTIO (HORA SEXTA)

ALIQUID NOVUM

Ulteriore septima una legimus locos allatos ad Urbem de pomerio depromtos ex eo libro "Breviarium urbis Romae antiquae", qui Adrianus van Heck "viatorum in usum" composuit ubi colliguntur loci classici qui Urbem describunt et distributi sunt in capita ad regiones Romanas disposita.

http://books.google.es/books?id=ZaftLUYwGgAC&printsec=frontcover&dq=inauthor:%22Adrianus+van+Heck%22&hl=es&ei=SfWATbevOMzP4gb_5rz3Bw&sa=X&oi=book_result&ct=book-thumbnail&resnum=1&ved=0CCwQ6wEwAA#v=onepage&q&f=false

Hoc in libro litteris quadratis inscribuntur ii loci de monumentis qui adhuc exstant, et litteris minusculis autem ii de monumentis Romanis, quorum vestigia adhuc viator potest visere. Ergo liber est comes optimus quocum Romae deambuletis.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIX( die SATURNI hora SEXTA)

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: