martes, 8 de marzo de 2011

DE CONVENTU IN DIEM VENERIS XI MENSE MARTIO

ALIQUID NOVUM

Ulteriore sessione reliquimus Deversorium nostrum et invisimus exhibitionem de arte Romanica, quae auspiciis et sumptu societatis cautionis indemnitatis Mapfre proponebatur. Illic etiam magnam hominum catervam offendimus, qui viis iam deambulabant iam stabant nam invisere volebant Carnisprivii pompam.

Fortassis causa peccatorum cuiusdam sodalis nostri, qui Hispanice, eheu, aequo saepius locutus est, invenienda sit in his licentiis, in quas erumpere mos vulgo est Carnisprivio. Ceterum sodalis hic solet esse satis castus hac in regula, a qua ne transversam unguem, ut aiunt, discedendum est.

Lustrata exhibitione conspectum dedimus Circulo Atheneo et hac occasione non in popina Italica sed in Arriacensi (casa de Guadalajara) affatim cenavimus. Etiam hic patebat nos versari tempore licentioso.

Porro prosperrimum iter Michaeli nostro exoptabimus, qui nunc Graeciam una cum condiscipulis percurrit. Speremus fore ne mores Romanos exuat et nobis redeat Graeculus.


RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XI ( die VENERIS hora SEXTA et DIMIDIA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote