lunes, 9 de mayo de 2011

DE COETU DIEI XI MENSE MAIO EXCELSIBUS HOSPITIBUS

ALIQUID NOVUM: EDUARDUS ENGELSING et RODERICUS PORTELA expectantur

Die Mercurii XI Rodericus Portela Matritum probationis causa petet , strenuus Latinitatis vivae cultor -et in ea sane provectissimus- et nobis familiaris, qua de causa ei morem gessimus et instituimus per exceptionem ut coetus noster die profesto in media septimana fiat.

In conventu Emeritensi praestantissimum latinitatis cultorem, Eduardum Engelsing, professorem in Universitate Studiorum Vasintoniensi, convenimus, nam optimam acroasim illic fecerat, et nobis se velle nostrae sessioni proximae interesse nuntiavit . Proinde impense vobis exhortor ut veniatis, amici, nam operae erit pretium praesentibus tantis Latinistis, videlicet Roderico et eo, quod ad Deversorium adcurratis.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne taIntum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

MERCURII DIE XI MENSE MAIO HORA SEXTA ET DIMIDIA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote